- THEOGONIA
- THEOGONIAGraece Θεογονία, nobile Hesiodi Poema, quô Deorum Gentilium ortum et genirores prosequutus est. Lutatius ad Papinum, Theb. l. 4. v. 482. Quidam volunt, non filium Iovis Mercurium, sed Pyrrhae, in qua opinione et Hesiodus versatur, in his libris, quos de Theogonia scripsit. An autem haec eadem, cum illa, quae hodie Hesiodi nomine inscribitur, dubitat Barthius, imo diserte negat, ut quae ab initio ipsamet prodat, Hesiodi ante se scriptam esse, v. 22.Αἵ νύ ποθ᾿ Η῾σίοδον καλὴ ἐδίδαξαν ἀοιδην`,nec dictione Hesiodeâ exarata sit. Vide eum Animadversion. ad Statium, d. l. Sed et Θεογονίαν Pherecydes contexuit, quem titulum cum quis pertendere posset, omnium librorum eius fuisse, quibus fabularem historiam complexus est (Nam et Apollodori liber, de eadem re Βιβλιοθήκη ἢ περὶ θεῶν inscribebatur, a nobiliori scil. parte, et quod a Deorum generatione primaque illorum origine auspicium operis sumpserat) peculiare tamen opus exstitisse censet Salmasius, partemque Epici Cycli, qui a prima coniunctione Caeli et Terrae, unde Deorum turba nata est, usque ad Ulyssis reditum, totam Graecorum Mythologiam comprehenderat. Vide illum Exercit. Plin. ad Solin. p. 647. et 648. ad Theogoniam autem Hesiodo tributam, insignem Comment. Lamberti Barlaei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.